monumenta.ch > Cassianus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 7, 8
Caeterum per alias regiones quas me necessitas catholicae fidei compulit peragrare, istud tertium Sarabaitarum genus abundare ac prope solum esse cognovimus. Temporibus siquidem Lucii qui Arianae perfidiae episcopus fuit, sub Valentis imperio cum diaconiam nostris fratribus deferremus, his videlicet qui de Aegypto ac Thebaida fuerant ob catholicae fidei perseverantiam metallis Ponti atque Armeniae relegati, licet coenobiorum disciplinam in quibusdam civitatibus rarissimam viderimus, Anachoretarum tamen apud illos ne ipsum quidem nomen auditum fuisse comperimus.